2013年6月19日水曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p15



1 tis cumulum addes, Iaponi quidem vniverso vtilissimum,
2 tibi non modo apud mortales, sed (quod caput est) a-
3 pud Superos ipsos maxime gloriosum. Alexander il-
4 le, cui cognomen ex potentia Magnus fuit, posteaquam
5 partem aliquam Indiae subegit, cum caetera suis armis pa-
6 cata circunspiciret, afferente Anaxagora, mundum esse
7 alium, ad quem penetrare armatus nequaquam posset,
8 illachrymasse dicitur, generosae mentis imperator, quod
9 imparem se illo mundo oppugnando sentiret. Indiam
10 tu quidem fere totam o Alexander, non iam magne, sed il-
11 lo magno longe maior, Christi armis victam, & pacatam
12 habes. Nunc orbis ille Iaponius tibi restat, non facile
13 expugnabitur, nisi ab vno Alexandro: transiens ergo in
14 Iaponem magno cum exercitu tantorum, ac pene caeles-
15 tium militum, quibus Diuinitus praees, expugna Provinciam
16 Diuinis armis, vince beneficijs, affere ex atrocissimi inimici
17 manibus in veram libertatem oppressam patriam
18 nostram. Iaponij te vocant, ac desiderant, arrident venti,
19 maria tranquilla sunt, patent portus, eia Pater Aman
20 tissime rumpe moras omnes, proficiscamur: sic enim
21 fiet, vt si tecum in Iaponem intrauerimus, multo
22 maiorem simus aduentu nostro laetitiam,
23 Regibus illis tibi multas ob causas
24 addictissimis, ac caeteris
25 nostrae gentis homini
26 bus allaturi.

cumulum addes Japoni quidem universo utilissimum, tibi non modo apud mortales, sed (quod caput est) apud Superos ipsos maxime gloriosum. Alexander ille, cui cognomen ex potentia Magnus fuit, posteaquam partem aliquam Indiae subegit, cum caetera suis armis pacata circunspiciret, afferente Anaxagora, mundum esse alium, ad quem penetrare armatus nequaquam posset, illachrymasse dicitur, generosae mentis imperator, quod imparem se illo mundo oppugnando sentiret. Indiam tu quidem fere totam o Alexander, non jam magne, sed illo magno longe major, Christi armis victam, & pacatam habes. Nunc orbis ille Japonius tibi restat, non facile expugnabitur, nisi ab uno Alexandro: transiens ergo in Japonem magno cum exercitu tantorum, ac pene caelestium militum, quibus Divinitus praees, expugna Provinciam Divinis armis, vince beneficiis, affere ex atrocissimi inimici manibus in veram libertatem oppressam patriam nostram. Japonii te vocant, ac desiderant, arrident venti, maria tranquilla sunt, patent portus, eia Pater Amantissime rumpe moras omnes, proficiscamur: sic enim fiet, ut si tecum in Japonem intraverimus, multo majorem simus adventu nostro laetitiam, Regibus illis tibi multas ob causas addictissimis, ac caeteris nostrae gentis hominibus allaturi.

circunspiciret =  circumspiciret    
illachrymasse = illacrimasse

前へp14

0 件のコメント:

コメントを投稿