学術的な校訂ではありません。気をつけてはいますが、入力ミス等が混じっている可能性もあるのでご注意。見つけた場合、コメント欄でご指摘いただければ幸いです。Hic inveniuntur editiones NON academicae.Caveto menda, quae fecerim transcribendo.Si errores offenderis, me de eis certiorem facias, queaso.
2013年6月16日日曜日
原マルチノの演説 Or.Har.p9
1 seruos? omisso enim christiano populo, propemodum
2 infinito, habet summus Pontifex, Principes, Reges, Impe-
3 ratores, Dynastas in Europa multos, ita sibi officiosis-
4 sime seruientes, vt eius submissi vestigia, ac pedes de-
5 osculari non modo non dedignentur, sed loco etiam
6 praeclari muneris concupiscant. Quod si Reginam in
7 patriam reuertentem Solomon liberalitate sane Regia
8 donis amplissimis cumulauit, non fuit proculdubio Ro
9 manorum Pontificum in nobis ornandis aliqua ex par-
10 te inferior benignitas, atque liberalitas: immo tanto subli
11 mior, ac praestantior, quanto debent sacra profanis, hu
12 mana Diuinis praeponderari. Nam exceptis his, quae
13 maioris ponderis sunt, tam Summorum Pontificum, quam
14 Regis Philippi indefessa liberalitas perennis instar fon-
15 tis, omnium rerum nobis in Italia, in Hispania, atque in
16 longissima nauigatione copiam vberrimam suppedi-
17 tauit. Non nos fefellerunt, P. integerrime, tuae pristinae
18 de Europa narrationes, non caeterorum patrum quotidi-
19 anus sermo, vidimus sicut audiuimus, & quidem lon-
20 ge auditis maiora oculis conspeximus. Denique vt cum Re
21 gina Saba loquar; verus est sermo, quem audiuimus in
22 terra nostra, non credebamus narrantibus donec ipsi ve
23 nimus, & oculis vidimus, & probauimus, quod media
24 pars nobis nunciata non fuerit: maiora sunt opera, &
25 immensitas rei, quam rumor, quem audiuimus. Beati oculi,
26 qui talia vident, & beati nos, qui vidimus. Sed beatior / tu
servos? omisso enim christiano populo, propemodum infinito, habet summus Pontifex, Reges, Imperatores, Dynastas in Europa multos, ita sibi officiosissime servientes, ut ejus submissi vestigia, ac pedes deosculari non modo non dedignentur, sed loco etiam praeclari muneris concupiscant. Quod si Reginam in patriam revertentem Solomon liberalitate sane Regia donis amplissimis cumulavit, non fuit proculdubio Romanorum Pontificum in nobis ornandis aliqua ex parte inferior benignitas, atque liberalitas: immo tanto sublimior, ac praestantior, quanto debent sacra profanis, humana Divinis praeponderari. Nam exceptis his, quae majoris ponderis sunt, tam Summorum Pontificum, quam Regis Philippi indefessa liberalitas perennis instar fontis, omnium rerum nobis in Italia, in Hispania, atque in longissima navigatione copiam uberrimam suppeditavit. Non nos fefellerunt, P. integerrime, tuae pristinae de Europa narrationes, non caeterorum patrum quotidianus sermo, vidimus sicut audivimus, & quidem longe auditis majora oculis conspeximus. Denique ut cum Regina Saba loquar; verus est sermo, quem audivimus in terra nostra, non credebamus narrantibus donec ipsi venimus, & oculis vidimus, & probavimus, quod media pars nobis nunciata non fuerit: majora sunt opera, & immensitas rei, quam rumor, quem audivimus. Beati oculi, qui talia vident, & beati nos, qui vidimus. Sed beatior
nunciata = nuntiata
前へp8 次へp10
登録:
コメントの投稿 (Atom)
0 件のコメント:
コメントを投稿