2013年6月29日土曜日

天正遣欧少年使節ローマ入城 4 De celebri vrbis Romae ingressu


uissimi consessus omnium cardinalium, aliorumque pontificum, & no-
bilissimorum virorum, quibus amplissimum illud atrium erat refertum.
Verum enim vero inusitato, & plusquam humano more mentes nostras
penitus commouit, & ad miram pietatem traduxit inexplicabilis ma-
iestas summi pontificis, augustissimo suo solio sedentis, Christumque
caelestia templa suprema potestate replentem nobis ad viuum exprimen-
tis: denique ad diuina prorsus amanda, terrena atque humana contem
nenda nostros animos permouuentis. Nec vero huic tantae amplitudini
defuit singularis quaedam, atque incredibilis humanitas, qua nos primum
intuitus ad ipsius pedes accidentes peramanter, paternisque visceribus com-
plexus est, & pacis sacrosancto osculo nos, etsi immeritos dignatus,
totoque animo commotus, non potuit se continere, quin profusis lacrymis
intimum animi affectum significaret. Quibus amoris argumentis nos ex
quodam natiuo timore, coram tanta maiestate suborto, paululum
recreati, literas, & mandata Bungensis, Arimensisque regum, & dynastae
Omurensis proposuimus, quibus summatim continebatur, reges eos,
principesque Iaponenses a falso idolorum cultu ad Christianam pietatem
diuino instinctu uocatos, consciosque eius amplissimae authoritatis, quam
ipse in terris tanquam Christi Vicarius obtineret, nihil antiquius, cha-
riusque duxisse, quam vt nos suo nomine ad ipsius sanctissimos pedes oscu
landos, capitibusque nostris religionis ergo imponendos, ex remotissi-
mis orbis terrarum partibus mitterent. Quae omnia nostra Iaponica lin-
gua prolata pater Iacobus Mesquita tanquam interpres Italo ser
mone exposuit, & summus ipse pontifex tanta dignitate, & hu-
manitate dignum responsum retulit, quo ardentissimum erga nos
amorem, & plusquam paternam beneuolentiam manifeste expressit.
Mox caeremoniarum magister nos ad locum legatis designatum de-
tulit, vbi detecto capite, reuerenterque nobis stantibus, literae illae, quas
summo pontifici obtuleramus, publice Italo idiomate perlectae sunt.
Quibus absolutis, pater quidam Societatis IESV, nomine Gaspar Gon
disaluus, vt in similibus actibus, publicisque conuenientibus fieri consueuit,
de eadem materia, hoc est nostro aduentu, eiusque causis orationem ha-
buit elegantissimam, quae postea typis excusa est, & nunc ab omnibus
summa iucunditate perlegitur, & quam apposite ad argumentum illud dixe-
rit, eam a nobis allatam legentes, testificari poteritis: quanta vero/ actio


gravissimi consessus omnium cardinalium, aliorumque pontificum, & nobilissimorum virorum, quibus amplissimum illud atrium erat refertum. Verum enim vero inusitato, & plusquam humano more mentes nostras penitus commovit, & ad miram pietatem traduxit inexplicabilis majestas summi pontificis, augustissimo suo solio sedentis, Christumque caelestia templa suprema potestate replentem nobis ad vivum exprimentis: denique ad divina prorsus amanda, terrena atque humana contemnenda nostros animos permoventis. Nec vero huic tantae amplitudini defuit singularis quaedam, atque incredibilis humanitas, qua nos primum intuitus ad ipsius pedes accidentes peramanter, paternisque visceribus complexus est, & pacis sacrosancto osculo nos, etsi immeritos dignatus, totoque animo commotus, non potuit se continere, quin profusis lacrymis intimum animi affectum significaret. Quibus amoris argumentis nos ex quodam nativo timore, coram tanta majestate suborto, paululum recreati, literas, & mandata Bungensis, Arimensisque regum, & dynastae Omurensis proposuimus, quibus summatim continebatur, reges eos, principesque Japonenses a falso idolorum cultu ad Christianam pietatem divino instinctu vocatos, consciosque ejus amplissimae authoritatis, quam ipse in terris tanquam Christi Vicarius obtineret, nihil antiquius, chariusque duxisse, quam ut nos suo nomine ad ipsius sanctissimos pedes osculandos, capitibusque nostris religionis ergo imponendos, ex remotissimis orbis terrarum partibus mitterent. Quae omnia nostra Japonica lingua prolata pater Jacobus Mesquita tanquam interpres Italo sermone exposuit, & summus ipse pontifex tanta dignitate, & humanitate dignum responsum retulit, quo ardentissimum erga nos amorem, & plusquam paternam benevolentiam manifeste expressit. Mox caeremoniarum magister nos ad locum legatis designatum detulit, ubi detecto capite, reverenterque nobis stantibus, literae illae, quas summo pontifici obtuleramus, publice Italo idiomate perlectae sunt. Quibus absolutis, pater quidam Societatis JESU, nomine Gaspar Gondisalvus, ut in similibus actibus, publicisque convenientibus fieri consuevit, de eadem materia, hoc est nostro adventu, ejusque causis orationem habuit elegantissimam, quae postea typis excusa est, & nunc ab omnibus summa jucunditate perlegitur, & quam apposite ad argumentum illud dixerit, eam a nobis allatam legentes, testificari poteritis: quanta vero actione

0 件のコメント:

コメントを投稿