1 cernendis, collatis quodammodo signis, dimicare vide
2 bantur. Nam de Brigantiae Duce vnico Lusitaniae lu-
3 mine Theodosio, eiusque patruo Theotonio Archiepis
4 copo Eborensi, nihil attinet in presentia loqui, nec e
5 nim breuiter illa narrare decet, quae nec longa quidem
6 oratione satis possunt comprehendi. Quid demum sin-
7 gulorum in nobis excipiendis studia referam? Quid
8 alacritatem, & apparatum? Quid Principum pompam il-
9 lam militum, equorum, ac curruum, quibus obuiam nobis, ef-
10 fusis in agros populis, honorificentissime processerunt?
11 Raptim ista, & confuse commemoro, prudens, ac sciens,
12 ne videar, honorum, laudumque nostrarum impudens
13 ostentator.
14 Venio nunc ad secundum illum nostrae perigrinatio
15 nis fructum, nobis non minus iucundum, & qui nos-
16 tros animos ita exhilarauit, vt cumulum caeteris rebus
17 omnibus addidisse videatur. Hunc autem percepimus
18 ex Societatis, quam veluti Matrem amplectimur, coli-
19 mus, veneramur, amplitudine existimationeque toto or
20 be celeberrima, quam ubique gentium, vt audiuimus, vi
21 dimus, probauimus, admirati sumus. Vidimus Roma
22 nam illam domum, quam vocant professam, vbi primum Societas,
23 tanquam arbor seminata, in tantam magnitudinem ex-
24 creuit, vt iam illam Nabuchodonosor arborem, & vi
25 riditate frondium, & pomorum suauitate, ac brachi-
26 orum longitudine, & robore longe vincat. Nam si mi- / ra-
decernendis, collatis quodammodo signis, dimicare videbantur. Nam de Brigantiae Duce unico Lusitaniae lumine Theodosio, ejusque patruo Theotonio Archiepiscopo Eborensi, nihil attinet in presentia loqui, nec enim breviter illa narrare decet, quae nec longa quidem oratione satis possunt comprehendi. Quid demum singulorum in nobis excipiendis studia referam? Quid alacritatem, & apparatum? Quid Principum pompam illam militum, equorum, ac curruum, quibus obviam nobis, effusis in agros populis, honorificentissime processerunt? Raptim ista, & confuse commemoro, prudens, ac sciens, ne videar, honorum, laudumque nostrarum impudens ostentator.
Venio nunc ad secundum illum nostrae peregrinationis fructum, nobis non minus jucundum, & qui nostros animos ita exhilaravit, ut cumulum caeteris rebus omnibus addidisse videatur. Hunc autem percepimus ex Societatis, quam veluti Matrem amplectimur, colimus, veneramur, amplitudine existimationeque toto orbe celeberrima, quam ubique gentium, ut audivimus, vidimus, probavimus, admirati sumus. Vidimus Romanam illam domum, quam vocant professam, ubi primum Societas, tanquam arbor seminata, in tantam magnitudinem excrevit, ut jam illam Nabuchodonosor arborem, & viriditate frondium, & pomorum suavitate, ac brachiorum longitudine, & robore longe vincat. Nam si
presentia = praesentia
sciens 原文では seiens
(Sandra Ramos氏にご教示いただきました。ありがとうございます。)
perigrinationis = peregrinationis
前へ 次へ
0 件のコメント:
コメントを投稿