2013年6月29日土曜日

天正遣欧少年使節ローマ入城 6 De celebri vrbis Romae ingressu


diuinitus esse datam, quae videlicet non animos efferat, arrogantesque
reddat, sed simul cum summa potentia Christi benignitatis, suauitatisque
imitatores efficiat. LEO. Dixisti Michael de mira summi pontificis er-
ga vos humanitate, nos tamen plura, ac minutiora audire cupimus,
quo videlicet vtantur ornatu, quam deinde vestem induat, quantumque
ea a cardinalium, caeterorumque praesulum indumentis differat, aliaque
similia, quae longo intervallo distantibus audita iucunditatem nobis
parient. MICHAEL. Ista minutiora ego prudens omitto, quoniam
longum opus desiderant, & exponi non possunt, quin Romanae sed-
is varij ritus, consuetudinesque attingantur. Dicam solum summi pon
tificis ornatum iuxta temporum varietatem, longe etiam diuersum esse,
quicumque tamen sit, quandam maximam maiestatem, & grauita-
tem prae se fert, pretioque, & forma a cardinalium veste magna ex par
te differt. Quoniam autem omnes cuiusque sint ordinis religionis er-
go pedes eius exosculari consuescunt, supra calceos ex rubro gausapino
confectos, crucem semper gestare solet, vt cruci potius quam ipsis pedi-
bus osculum adhibeantur. Quod vero attinet ad cardinales, eorumque
habitum a caeterorum pontificum veste solo colore distinguitur: nam
coccineo, vel saltem violaceo, nimirum tempore qudragenarij ieiu-
nij, & aduentus Domini vtuntur. Haec de communibus vestibus dicta
sunt: nam quod pertinet ad sacras, multiplices illae quidem, ac variae sunt
tam in summo pontifice, quam in varijs pro temporum varietate, deque
illis multi libri agunt, quos a nobis allatos facile potestis perlegere. Se
quitur ergo, vt aliquid agam de summi pontificis magnificentissimo
palatio, & celeberrimo vrbis Romae templo, Diuo Petro. Apostolorum
Principi consecrato: de quibus duobus aedificijs illud in primis tanquam
certissimum affero, me nihil tanta maiestate, & magnificentia dignum
esse dicturum: satius tamen erit aliquibus commemoratis, vobis, qui iam
superiorum aedificiorum descriptionem audiuistis, iudicium de his duo
bus, praeter caetera omnia insigniter excellentibus, faciendum relinque
re. Nam quid dicam in primis de summi pontificis augustissimo pala
tio, quod omnium regum, imperatorumque regias, & augusta domici-
lia longe, multumque superat? Cum enim iam a multis seculis diuino
instinctu commoti summi pontifices, in ea clarissima vrbe Roma sedem
sibi stabilem finxerint, alijque alijs succedentes semper opus illud nobilis /simum


divinitus esse datam, quae videlicet non animos efferat, arrogantesque reddat, sed simul cum summa potentia Christi benignitatis, suavitatisque imitatores efficiat. LEO. Dixisti Michael de mira summi pontificis erga vos humanitate, nos tamen plura, ac minutiora audire cupimus, quo videlicet utantur ornatu, quam deinde vestem induat, quantumque ea a cardinalium, caeterorumque praesulum indumentis differat, aliaque similia, quae longo intervallo distantibus audita jucunditatem nobis parient. MICHAEL. Ista minutiora ego prudens omitto, quoniam longum opus desiderant, & exponi non possunt, quin Romanae sedis varii ritus, consuetudinesque attingantur. Dicam solum summi pontificis ornatum juxta temporum varietatem, longe etiam diversum esse, quicumque tamen sit, quandam maximam majestatem, & gravitatem prae se fert, pretioque, & forma a cardinalium veste magna ex parte differt. Quoniam autem omnes cujusque sint ordinis religionis ergo pedes ejus exosculari consuescunt, supra calceos ex rubro gausapino confectos, crucem semper gestare solet, ut cruci potius quam ipsis pedibus osculum adhibeantur. Quod vero attinet ad cardinales, eorumque habitum a caeterorum pontificum veste solo colore distinguitur: nam coccineo, vel saltem violaceo, nimirum tempore qudragenarii ieiunii, & aduentus Domini utuntur. Haec de communibus vestibus dicta sunt: nam quod pertinet ad sacras, multiplices illae quidem, ac variae sunt tam in summo pontifice, quam in variis pro temporum varietate, deque illis multi libri agunt, quos a nobis allatos facile potestis perlegere. Sequitur ergo, ut aliquid agam de summi pontificis magnificentissimo palatio, & celeberrimo urbis Romae templo, Divo Petro. Apostolorum Principi consecrato: de quibus duobus aedificiis illud in primis tanquam certissimum affero, me nihil tanta maiestate, & magnificentia dignum esse dicturum: satius tamen erit aliquibus commemoratis, vobis, qui jam superiorum aedificiorum descriptionem audivistis, judicium de his duobus, praeter caetera omnia insigniter excellentibus, faciendum relinquere. Nam quid dicam in primis de summi pontificis augustissimo palatio, quod omnium regum, imperatorumque regias, & augusta domicilia longe, multumque superat? Cum enim jam a multis seculis divino instinctu commoti summi pontifices, in ea clarissima urbe Roma sedem sibi stabilem finxerint, aliique aliis succedentes semper opus illud nobilissimum    

0 件のコメント:

コメントを投稿