2013年6月15日土曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p6



1 ta, quod nos ad illam aetatem non sine periculis ac mo-
2 lestijs perduxit, rem est aggressa tuis auspicijs P. religi
3 osissime, dignam, nostris quidem meritis longe impa-
4 rem, sed ita tamen gloriosam, vt illi pro dignitate nun
5 quam satis respondere posse videamur. Nam quemad-
6 modum nutrices caeterae facere solent, quae absoluto
7 nutricationis tempore alumnos in sinu nitidos, cum a
8 lacritate ad ipsas parentes deferunt: ita demum Soci
9 etas, postquam nos in Iapone caelesti doctrina nutrie-
10 rat, sinu exceptos longe maiori iucnditate, per immen
11 sa maria Romam detulit, vt Ecclesiae matri represen-
12 taret. Postulabat hic locus P.R. vim orationis in dicen
13 do maximam, vt quae nobis in hac longissima pere
14 grinatione memoratu digna contigerunt, venuste ele
15 ganterque composita tuis auribus inculcarentur. Verum
16 cum hic ego non tam oratorem agam, quam tuorum
17 erga nos beneficiorum gratum professorem, dabis mi
18 hi hanc veniam, si quae dixero (dicam vero paucissima)
19 non tam verborum prae se tulerint apparatum, quam
20 nudam, atque simplicem narrationem. Multa quidem in
21 hoc itinere vidimus, multa cognouimus, multa vel ip-
22 sis manibus contrectauimus: sed nihil nostros animos
23 tam detinuit, ac tam plene satiauit quam Ecclesiae pa
24 rentis suprema maiestas, charitas Divina, deuotioque
25 Angelica. Audiebamus quidem in Iapone multa de Ec-
26 clesia, de summo Pontifice multa, sed cum illud a na-/tu-

quod nos ad illam aetatem non sine periculis ac molestiis perduxit, rem est aggressa tuis auspicijs P. religiosissime, dignam, nostris quidem meritis longe imparem, sed ita tamen gloriosam, ut illi pro dignitate nunquam satis respondere posse videamur. Nam quemadmodum nutrices caeterae facere solent, quae absoluto nutricationis tempore alumnos in sinu nitidos, cum alacritate ad ipsas parentes deferunt: ita demum Societas, postquam nos in Japone caelesti doctrina nutrierat, sinu exceptos longe majori jucnditate, per immensa maria Romam detulit, ut Ecclesiae matri representaret. Postulabat hic locus P.R. vim orationis in dicendo maximam, ut quae nobis in hac longissima peregrinatione memoratu digna contigerent, venuste eleganterque composita tuis auribus inculcarentur. Verum cum hic ego non tam oratorem agam, quam tuorum erga nos beneficiorum gratum professorem, dabis mihi hanc veniam, si quae dixero (dicam vero paucissima) non tam verborum prae se tulerint apparatum, quam nudam, atque simplicem narrationem. Multa quidem in hoc itinere vidimus, multa cognovimus, multa vel ipsis manibus contrectavimus: sed nihil nostros animos tam detinuit, ac tam plene satiavit quam Ecclesiae parentis suprema majestas, charitas Divina, devotioque Angelica. Audiebamus quidem in Japone multa de Ecclesia, de summo Pontifice multa, sed cum illud a natura

alumnos 原文はalummnos
charitas = caritas

前へp5 次へp7

0 件のコメント:

コメントを投稿