学術的な校訂ではありません。気をつけてはいますが、入力ミス等が混じっている可能性もあるのでご注意。見つけた場合、コメント欄でご指摘いただければ幸いです。Hic inveniuntur editiones NON academicae.Caveto menda, quae fecerim transcribendo.Si errores offenderis, me de eis certiorem facias, queaso.
2013年6月22日土曜日
アンジロウの手紙【1548】 Epist.Anj.4
qui me Diui Pauli Collegium Goam per-
duceret, Christiana doctrina diligentius
excolendum; & inde reuertenti in patriam
mihi aliquem e Societati comitem esset da-
turus. Placuit consilium. itaque rursus veni
Malacam. ibi in ipso descensu opportune
mihi fit obuiam, qui me ex Iapone aspor-
tauerat, Georgius Aluarensius. is me conti-
nuo ad Xauerium deduxit, tunc forte in
templo solennia nuptiarum sacra facien-
tem. quis essem, cuius rei caussa venirem,
exposuit. quibus ille auditis, tantam vultu
verbisque animi laetitiam ostendit, meque na-
ctum iam aliquam Lusitanae linguae con-
suetudinem, ita & tum accepit comiter, &
deinceps benigne amiceque tractauit; &
ego congressu hominis & aspectu vsque
adeo sum recreatus; vt satis appareret, to-
tam eam itineris mei rationem institutam
fuisse diuinitus. Mox ad Collegium Diui
Pauli reuersurus, quod neophyti Christia-
ni promontorio Comorini erant ei ex
itinere inuisendi, me vna cum Georgio Alua-
resio via breuiore praemisit. Goam tenuimus
initio mensis Martij, anno post Virginis
partum 1548. Eodem ipse quoque peruenit
quarto vel quinto post die: sane celeriter(,)
cuius aduentu gauisus sum vehementer,
quippe iam ipsius humanitate ac prudentia / mira
qui me Divi Pauli Collegium Goam perduceret, Christiana doctrina diligentius excolendum; & inde revertenti in patriam mihi aliquem e Societati comitem essem daturus. Placuit consilium. itaque rursus veni Malacam. ibi in ipso descensu opportune mihi fit obviam, qui me ex Japone asportaverat, Georgius Alvarensius. is me continuo ad Xaverium deduxit, tunc forte in templo solennia nuptiarum sacra facientem. quis essem, cuius rei caussa venirem, exposuit. quibus ille auditis, tantam vultu verbisque animi laetitiam ostendit, meque nactum iam aliquam Lusitanae linguae consuetudinem, ita tum accepit comiter, & deinceps benigne amiceque tractavit; & ego congressu hominis & aspectu usque adeo sum recreatus; ut satis appareret, totam eam itineris mei rationem institutam fuisse divinitus. Mox ad Collegium Divi Pauli reversurus, quod neophyti Christiani promontorio Comorini erant ei ex itinere invisendi, me una cum Georgio Alvaresio via breviore praemisit. Goam tenuimus initio mensis Martii, anno post Virginis partum 1548. Eodem ipse quoque pervenit quarto vel quinto post die: sane celeriter(,) cujus adventu gavisus sum vehementer, quippe jam ipsius humanitate ac prudentia
登録:
コメントの投稿 (Atom)
0 件のコメント:
コメントを投稿