2013年6月19日水曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p13



1 uetur & irrigatur. Quid? Non Claudium Aquam viuam
2 Praepositum generalem Romae habet; cuius virtutum, ac
3 sapientiae vberrimis aquis, & noua frondium, ac fructuum
4 vbertate pullulat? Itaque vndique floret Societas sancta,
5 vndique tota lucida est, & eximio Diuini Solis, hoc est,
6 Iesu Christi, a quo nomen accepit, splendore circum
7 vestita: vnde fit, vt splendior sit, splendore huius So
8 lis, quem videmus. Iste quidem quo latior effunditur,
9 eo magis infringitur: at Societas quo longius propa-
10 gatur, eo lucidior efficitur. Ille nobis, & antipodis si-
11 mul lucere non potest: haec vbique suos spargit radios,
12 ac nobis etiam, qui aduersa Europae vestigia vrgemus
13 mirabilem splendorem elargitur: splendorem, inquam,
14 clarissimorum patrum, quibus ornata fulget. Pro De-
15 us immortalis! quam multos vidimus patres in Euro-
16 pa, egregiae sanctitatis, eximiae sapientiae, incompa-
17 rabilis probitatis ornamentis mirabiliter decoratos. Ple-
18 na sunt Collegia amplissima, & celeberrima, plenae
19 domus professorum multae, & ipsa paupertate nobiles,
20 ac diuites, plena denique Seminaria: quae omnia cons
21 pici, ac lustrari possunt oculis: dici vero, & excogitari
22 pro dignitate non possunt. Hic iam mihi quoniam lon-
23 gius progredi dicendo non possum, exclamare ex in-
24 timis praecordijs liceat. O Societas gloriosa!  O nobi-
25 le pietatis contubernium! O lucidum Ecclesiae iubar!
26 O castrorum acies ordinatissima! Quam fidei deser- / to-  

fovetur & irrigatur. Quid? Non Claudium Aquam vivam Praepositum generalem Romae habet; cujus virtutum, ac sapientiae uberrimis aquis, & nova frondium, ac fructuum ubertate pullulat? Itaque undique floret Societas sancta, undique tota lucida est, & eximio Divini Solis, hoc est, Jesu Christi, a quo nomen accepit, splendore circumvestita: unde fit, ut splendior sit, splendore hujus Solis, quem videmus. Iste quidem quo latior effunditur, eo magis infringitur: at Societas quo longius propagatur, eo lucidior efficitur. Ille nobis, & antipodis simul lucere non potest: haec ubique suos spargit radios, ac nobis etiam, qui adversa Europae vestigia urgemus mirabilem splendorem elargitur: splendorem, inquam, clarissimorum patrum, quibus ornata fulget. Pro Deus immortalis! quam multos vidimus patres in Europa, egregiae sanctitatis, eximiae sapientiae, incomparabilis probitatis ornamentis mirabiliter decoratos. Plena sunt Collegia amplissima, & celeberrima, plenae domus professorum multae, & ipsa paupertate nobiles, ac divites, plena denique Seminaria: quae omnia conspici, ac lustrari possunt oculis: dici vero, & excogitari pro dignitate non possunt. Hic jam mihi quoniam longius progredi dicendo non possum, exclamare ex intimis praecordiis liceat. O Societas gloriosa!  O nobile pietatis contubernium! O lucidum Ecclesiae jubar! O castrorum acies ordinatissima! Quam fidei desertores        

generalem  原文はgenerale
fructuum 原文はfruct9でfructumか?

前へp12 次へp14

0 件のコメント:

コメントを投稿