2013年6月10日月曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p1



1 Non immerito, Reuerende admodum Pater, ve
2 teres celeberrimam illam Gratiarum picturam
3 posteris ita effigiatam reliquerunt, vt praecipu
4 am in earum vultu hilaritatem ostenderent & implexis ma-
5 nibus, chorum ad se inuicem redeuntium exhiberent:
6 qua icone sapientissimi mortales, & alta quadam men-
7 te praediti duas potissimum leges innuere voluerunt, quae
8 in conferendis, & accipiendis beneficijs obseruari de-
9 bent: vt & conferentium vultus hilares sint, & post
10 acceptum beneficium cum vsuris gratiarum ij, qui ac-
11 ceperunt quamprimum reuertantur. Beneficium tu qui-
12 dem in nos contulisti ita magnum, & excellens, vt eius
13 ponderi, & magnitudini hac sola ratione satisfacere
14 posse videamur, si tibi vni longe maioribus nominibus
15 quam ipsismet parentibus, a quibus vitam, & spiritum
16 accepimus, obligatos nos esse fateamur. Enimvero si
17 Alexander ille Macedonum Imperator, Aristoteli, cui
18 puer informandus traditus fuerat, non minus se quam
19 patri Philipo debere affirmabat, quod a patre viuen-
20 di, a praeceptore bene viuendi initium accepisset: quan
21 to nos maiori iure decet hanc erga te ingenuam gra
22 ti animi confessionem vsurpare, qui nos potissimum ad
23 eam orbis partem cum legatione abire voluisti, ex qua,
24 & bene viuendi legibus, & pietatis obseruandae nor-
25 mis tanquam e fonte delibatis, rudis a parentibus na-
26 tura data, longe pulchrior, humanior, ac limatior eua /de

Non immerito, Reverende admodum Pater, veteres celeberrimam illam Gratiarum picturam posteris ita effigiatam reliquerunt, ut praecipuam in earum vultu hilaritatem ostenderent & implexis manibus, chorum ad se invicem redeuntium exhiberent: qua icone sapientissimi mortales, & alta quadam mente praediti duas potissimum leges innuere voluerunt, quae in conferendis, & accipiendis beneficiis observari debent: ut & conferentium vultus hilares sint, & post acceptum beneficium cum usuris gratiarum ii, qui acceperunt quamprimum revertantur. Beneficium tu quidem in nos contulisti ita magnum, & excellens, ut ejus ponderi, & magnitudini hac sola ratione satisfacere posse videamur, si tibi uni longe majoribus nominibus quam ipsismet parentibus, a quibus vitam, & spiritum accepimus, obligatos nos esse fateamur. Enimvero si Alexander ille Macedonum Imperator, Aristoteli, cui puer informandus traditus fuerat, non minus se quam patri Philipo debere affirmabat, quod a patre vivendi, a praeceptore bene vivendi initium accepisset: quanto nos majori jure decet hanc erga te ingenuam grati animi confessionem usurpare, qui nos potissimum ad eam orbis partem cum legatione abire voluisti, ex qua, & bene vivendi legibus, & pietatis observandae normis tanquam e fonte delibatis, rudis a parentibus natura data, longe pulchrior, humanior, ac limatior evaderet.

quamprimum = quam primum

表紙へtitle page 次へp2

0 件のコメント:

コメントを投稿