2013年6月13日木曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p4



1 errorum caligine sepulti misere iacebamus, depraua-
2 tae legis superstitioni mancipati, & aeternae perditionis la-
3 queis irretiti, cum tu citra merita nostra, solo amore du
4 ctus, miserrimam nostram sortem miseratus, a caligine
5 in lucem. a seruitute in libertatem, a perfidia nos subi
6 to in verae fidei cognitionem vendicasti. O beneficium ad-
7 mirabille! O pietatem vere tuam! itaque nos primum
8 sacro baptismatis lauacro renasci voluisti, renatosque
9 statim nutrici omnium officiosissimae, id est, almae Soci
10 etati Iesu alendos, instruendosque tradidisti: atque ad hoc
11 ab Europa, saepe illam in Iaponem remotissimam toto
12 orbe insulam euocasti, vt quemadmodum nutrices La-
13 cedaemonias, quod caeteras in orbe foeminas in filijs e
14 ducandis doctrinae ratione, ac seueritate antecellere cre
15 debantur, remotissimae gentes euocabant, vt earum disci-
16 plinae filios suos a primis incunabulis nutriendos, infor-
17 mandosque committerent: ita plane hanc venerabilem
18 Societatem, quae in animarum educatione caeteris facile
19 palmam praeripere videtur, ab remotissimis terrarum
20 partibus, per immensa marium spatia, in Iaponem dis-
21 iunctissimam insulam, vel, ut verius dicam, alterum or-
22 bem, euocatam nobis tanquam nutricem euigilantissi-
23 mam adhibuisti. Hic ego quid dicam de istius nutri-
24 cis cura, ac studio, quo, te humanissimo patre imperan
25 te, tam ardenter in Iaponiorum educatione incubu
26 it, vt iucundissimos iam suorum laborum fructus iu-/cun-

errorum caligine sepulti misere jacebamus, depravatae legis superstitioni mancipati, & aeternae perditionis laqueis irretiti, cum tu citra merita nostra, solo amore ductus, miserrimam nostram sortem miseratus, a caligine in lucem. a servitute in libertatem, a perfidia nos subito in verae fidei cognitionem vendicasti. O beneficium admirabille! O pietatem vere tuam! itaque nos primum sacro baptismatis lavacro renasci voluisti, renatosque statim nutrici omnium officiosissimae, id est, almae Societati Jesu alendos, instruendosque tradidisti: atque ad hoc ab Europa, saepe illam in Japonem remotissimam toto orbe insulam evocasti, ut quemadmodum nutrices Lacedaemonias, quod caeteras in orbe foeminas in filiis educandis doctrinae ratione, ac severitate antecellere credebantur, remotissimae gentes evocabant, ut earum disciplinae filios suos a primis incunabulis nutriendos, informandosque committerent: ita plane hanc venerabilem Societatem, quae in animarum educatione caeteris facile palmam praeripere videtur, ab remotissimis terrarum partibus, per immensa marium spatia, in Japonem disjunctissimam insulam, vel, ut verius dicam, alterum orbem, evocatam nobis tanquam nutricem evigilantissimam adhibuisti. Hic ego quid dicam de istius nutricis cura, ac studio, quo, te humanissimo patre imperante, tam ardenter in Japoniorum educatione incubuit, ut jucundissimos jam suorum laborum fructus

 praeripere 原文ではpraerripere

前へp3 次へp5

0 件のコメント:

コメントを投稿