学術的な校訂ではありません。気をつけてはいますが、入力ミス等が混じっている可能性もあるのでご注意。見つけた場合、コメント欄でご指摘いただければ幸いです。Hic inveniuntur editiones NON academicae.Caveto menda, quae fecerim transcribendo.Si errores offenderis, me de eis certiorem facias, queaso.
2013年6月22日土曜日
アンジロウの手紙【1548】 Epist.Anj.2
metuens manus, veluti in asylum forte con
fugeram. Eodem, commercii caussa, Lusi
tanorum appulerat nauis: in quibus Alua
rus Vazius mihi iam antea notus, cognita
re, primo si una secum vellem decedere
pro amicitia mihi sese liberaliter obtulit;
deinde, cum id, ob eius nondum expedita
negotia, longius esse prospiceret, mihique
foret in mora periculum; paranti profectio-
nem amico, qui propinquo in portu statio-
nem habebat, me per litteras commenda-
uit. Eas ego confestim, intempesta nocte
cum pertulissem; vt in re trepida, non cui
erant inscriptae Hernando nomine, sed Ge-
orgio Aluaresio nauiculario, per impruden-
tiam reddidi. Is me benignissime exceptum
abduxit, eo consilio, ut me ad Francisci Xa-
vierii, qui cum erat ei magna necessitudo,
familiaritatem adiungeret: cum interea &
conciliandae voluntatis meae, & informan-
di ad religionem animi gratia, multa par-
tim de viri vita, rebusque quas gereret, par-
tim etiam de Christianae disciplinae institu-
tis quotidie mihi narraret. His ego sermo-
nibus, paulatim non solum cognoscendi
hominis, verum etiam Christianae studio
religionis exarseram. itaque cum Malacam
pervenissemus, sacro fonte iam tum essem ab-
lutus, si per episcopi vicarium licuisset, qui / cogni
metuens manus, veluti in asylum forte confugeram. Eodem, commercii caussa, Lusitanorum appulerat navis: in quibus Alvarus Vazius mihi jam antea notus, cognita re, primo si una secum vellem decedere pro amicitia mihi sese liberaliter obtulit: deinde, cum id, ob ejus nondum expedita negotia, longius esse prospiceret, mihique foret in mora periculum; paranti profectionem amico, qui propinquo in portu stationem habebat, me per litteras commendavit. Eas ego confestim, intempesta nocte cum pertulissem: ut in re trepida, non cui erant inscriptae Hernando nomine, sed Georgio Alvaresio naviculario, per imprudentiam reddidi. Is me benignissime exceptum abduxit, eo consilio, ut me ad Francisci Xavierii, qui cum erat ei magna necessitudo, familiaritatem adjungeret: cum interea & conciliandae voluntatis meae, & informandi ad religionem animi gratia, multa partim de viri vita, rebusque quas gereret, partim etiam de Christianae disciplinae institutis quotidie mihi narraret. His ego sermonibus, paulatim non solum cognoscendi hominis, verum etiam Christianae studio religionis exarseram. itaque cum Malacam pervenissemus, sacro fonte jam tum essem ablutus, si per episcopi vicarium licuisset, qui
caussa = causa
Vazius 次ページではVarius
登録:
コメントの投稿 (Atom)
0 件のコメント:
コメントを投稿