学術的な校訂ではありません。気をつけてはいますが、入力ミス等が混じっている可能性もあるのでご注意。見つけた場合、コメント欄でご指摘いただければ幸いです。Hic inveniuntur editiones NON academicae.Caveto menda, quae fecerim transcribendo.Si errores offenderis, me de eis certiorem facias, queaso.
2013年6月15日土曜日
原マルチノの演説 Or.Har.p7
1 tura comparatum sit, vt quae auribus vsurpamus, non
2 tam moueant animos, quam quae ipsismet oculis intu
3 emur: eueniebat prorsus, vt quamuis de Ecclesiae dig-
4 nitate magnifice loquentibus aliquo modo fidem ha
5 beremus, minus tamen ipsa rerum maximarum narra
6 tio animos excitaret. At postquam relicta patria, supe
7 ratoque Oceano, Europaeum orbem intrauimus, atque
8 adeo in aeternam illam vrbem, propugnaculum pieta
9 tis, aram omnium gentium, sedem Summi Pontificis
10 foeliciter penetrauimus. Proh Superi immortales!
11 quanta iam animos peruasit admiratio, quantus prope di-
12 cam stupor, cum Gregorium illum Pont. Max. alto
13 sedentem solio, augusta canicie venerandum, frequen
14 tissima purpuratorum patrum corona stipatum, sup-
15 plices adorauimus! Regina Saba, quae longissimis itine
16 ribus, in Iudaeam venit, vt Solomonis audiret sapien-
17 tiam, postquam illum throno faberrime elaborato se
18 dentem vidit, aulae apparatum, clientelam numerosam,
19 & conspicuam, supellectilem preciosissimam contem
20 plata est, prae stupore extremo fere spiritu laborasse
21 sacrae testantur paginae. Admiratione digna ista haud
22 multum sunt, quae in aula Solomonis admirata est Regi
23 na, si cum Romanae aulae magnificentia conferantur.
24 Adijt illa quidem Solomonem, vt aenigmatibus illis suis
25 sapientiam eius exploraret: at nos Gregorium decimum
26 tertium, Sixtum deinde Pontifices maximos, Christi / vi-
comparatum sit, ut quae auribus usurpamus, non tam moveant animos, quam quae ipsismet oculis intuemur: eveniebat prorsus, ut quamvis de Ecclesiae dignitate magnifice loquentibus aliquo modo fidem haberemus, minus tamen ipsa rerum maximarum narratio animos excitaret. At postquam relicta patria, superatoque Oceano, Europaeum orbem intravimus, atque adeo in aeternam illam urbem, propugnaculum pietatis, aram omnium gentium, sedem Summi Pontificis foeliciter penetravimus. Proh Superi immortales! quanta jam animos pervasit admiratio, quantus prope dicam stupor, cum Gregorium illum Pont. Max. alto sedentem solio, augusta canicie venerandum, frequentissima purpuratorum patrum corona stipatum, supplices adoravimus! Regina Saba, quae longissimis itineribus, in Judaeam venit, ut Solomonis audiret sapientiam, postquam illum throno faberrime elaborato sedentem vidit, aulae apparatum, clientelam numerosam, & conspicuam, supellectilem preciosissimam contemplata est, prae stupore extremo fere spiritu laborasse sacrae testantur paginae. Admiratione digna ista haud multum sunt, quae in aula Solomonis admirata est Regina, si cum Romanae aulae magnificentia conferantur. Adiit illa quidem Solomonem, ut aenigmatibus illis suis sapientiam ejus exploraret: at nos Gregorium decimum tertium, Sixtum deinde Pontifices maximos, Christi
foeliciter = feliciter
canicie = canitie
preciosissimam = pretiosissimam
前へp6 次へp8
登録:
コメントの投稿 (Atom)
0 件のコメント:
コメントを投稿