2013年6月19日水曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p12



1 rabilis illa propterea visa est Assyriorum Regi, quod & 
2 proceritate sua caelum, & latitudine terminos vniuer-
3 sae terrae contingeret, ac propter foliorum pulchritu-
4 dinem auiculae caelestes in ea festiuissime luderent, fru-
5 ctuum vero exuberantia pasceret omnes terrae animan-
6 tes: quis iam non videat Societatis in his omnibus praes-
7 tantiam, & excellentiam? Quae quantum Diuini amo-
8 ris vi, ad caelum vsque, atque adeo ad ipsum Deum extol
9 litur, tantum amore proximorum ad ipsos orbis ter
10 rarum fines dilatatur. Virtutum vero folia tam gratam
11 prae se ferunt, ac tam viridem pulchritudinem, vt cae
12 lestes volucres, idest Angeli in eius ramis, non sine iu 
13 cunditate consideant, vt suauissimos cantus certatim 
14 emodulentur. Iam doctrinae fructus ita exundant, vt & 
15 perditissimi homines longa scelerum fame enecti, ple
16 nissime satientur, & caeteri pietatis, ac virtutum ama
17 tores ad eius exemplum, tanquam ad vmbram gratissi
18 mam reficiantur. Vnde non iam mirum alicui videri debet, 
19 omnes summos Pontifices, Reges, caeterosque viros insignes
20 tam solicite ad eam ornandam, amplificandamque incum
21 bere. Illud vero nobis in ea valde mirabile visum est, 
22 quod non ea magnitudine contenta, in quam excreuit, 
23 nouis quotidie incrementis propagata vigeat, ac fructum
24 longe maiorem in posterum polliceatur. Et quidem hu-
25 jusce rei causam mihi rimanti ea potissima visa est, 
26 quod aquam viuam ad pedem habet, qua continenter fo- / ue-

mirabilis illa propterea visa est Assyriorum Regi, quod & proceritate sua caelum, & latitudine terminos universae terrae contingeret, ac propter foliorum pulchritudinem aviculae caelestes in ea festivissime luderent, fructuum vero exuberantia pasceret omnes terrae animantes: quis jam non videat Societatis in his omnibus praestantiam, & excellentiam? Quae quantum Divini amoris vi, ad caelum usque, atque adeo ad ipsum Deum extollitur, tantum amore proximorum ad ipsos orbis terrarum fines dilatatur. Virtutum vero folia tam gratam prae se ferunt, ac tam viridem pulchritudinem, ut caelestes volucres, idest Angeli in ejus ramis, non sine jucunditate consideant, ut suavissimos cantus certatim emodulentur. Jam doctrinae fructus ita exundant, ut & perditissimi homines longa scelerum fame enecti, plenissime satientur, & caeteri pietatis, ac virtutum amatores ad ejus exemplum, tanquam ad umbram gratissimam reficiantur. Unde non jam mirum alicui videri debet, omnes summos Pontifices, Reges, caeterosque viros insignes tam solicite ad eam ornandam, amplificandamque incumbere. Illud vero nobis in ea valde mirabile visum est, quod non ea magnitudine contenta, in quam excrevit, novis quotidie incrementis propagata vigeat, ac fructum longe majorem in posterum polliceatur. Et quidem hujusce rei causam mihi rimanti ea potissima visa est, quod aquam vivam ad pedem habet, qua continenter    

前へp11 次へp13

0 件のコメント:

コメントを投稿