2013年6月16日日曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p10


p10を見る

1 tu Alexander, virtutibus magne, qui praecipua in cau
2 sa fuisti, vt nos tanti boni participes essemus.
3 Nouam hic exigere orationem suo quasi iure videba-
4 tur incredibilis illa Regum, ac Principum maximorum 
5 beneuolentia, qua in nobis excipiendis, & ornandis 
6 insigniter admodum decertare visi sunt, sed rerum mag
7 nitudine deterritus, sigillatim de omnibus dicere non 
8 audeo: hoc solum meminisse iuuerit, quod, quia pieta
9 tem religionemque concernit, praetermitti absque piaculo 
10 non posse video: quo amore, qua beneuolentia, ac pie-
11 tate cunctis in locis nos prosecuti sunt, & quibus prae 
12 gaudio effussis lachrymis, nos amplexi sunt omnes Car 
13 dinales, Pontifices, atque religiosi. Non dicam quam 
14 fuerit praeclara Philippi Regis omnium, quos Europa 
15 tenet potentissimi benignitas, qua publice, ac priua-
16 tim nos allocutus est: nullam praetermittens, non dicam 
17 Regis, sed amici in nos officij significationem. Albertus 
18 vero eius ex sorore nepos omnium virtutum laude praes-
19 tantissimus princeps, qui Lusitaniae clauum modera-
20 tur, nulla se vinci a reliquis beneuolentiae, aut pieta-
21 tis specie passus est. Quid in medium adducam illustris-
22 simos Cardinales Romanae Sedis ornamentum? Quid re 
23 uerendissimos Antistites omni sanctitate praeditos? 
24 Quid amplissimum Senatum Venetum, ac Genuensem? Quid
25 Italiae Duces maximos, atque potentissimos, Principes, 
26 Dynastas, Satrapas, qui omnes in honoribus nobis de/ces-

tu Alexander, virtutibus magne, qui praecipua in causa fuisti, ut nos tanti boni participes essemus.
Novam hic exigere orationem suo quasi jure videbatur incredibilis illa Regum, ac Principum maximorum benevolentia, qua in nobis excipiendis, & ornandis insigniter admodum decertare visi sunt, sed rerum magnitudine deterritus, sigillatim de omnibus dicere non audeo: hoc solum meminisse juverit, quod, quia pietatem religionemque concernit, praetermitti absque piaculo non posse video: quo amore, qua benevolentia, ac pietate cunctis in locis nos prosecuti sunt, & quibus prae gaudio effussis lachrymis, nos amplexi sunt omnes Cardinales, Pontifices, atque religiosi. Non dicam quam fuerit praeclara Philippi Regis omnium, quos Europa tenet potentissimi benignitas, qua publice, ac privatim nos allocutus est: nullam praetermittens, non dicam Regis, sed amici in nos officii significationem. Albertus vero ejus ex sorore nepos omnium virtutum laude praestantissimus princeps, qui Lusitaniae clavum moderatur, nulla se vinci a reliquis benevolentiae, aut pietatis specie passus est. Quid in medium adducam illustrissimos Cardinales Romanae Sedis ornamentum? Quid reverendissimos Antistites omni sanctitate praeditos? Quid amplissimum Senatum Venetum, ac Genuensem? Quid Italiae Duces maximos, atque potentissimos, Principes, Dynastas, Satrapas, qui omnes in honoribus nobis

incredibilis 原文ではincredibils
lachrymis = lachrimis

前へp9 次へp11

0 件のコメント:

コメントを投稿