2013年6月11日火曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p2



1 deret. Nunc igitur, quia iam ad te reuertimur, nauiga-
2 tione absoluta, hilares (vt par est) & gratulabundi ad-
3 sumus: atque ego vnus reliquorum nomine quam ma-
4 ximo fieri potest animi affectu tibi pro immortali be
5 neficio gratias ago, & habeo immortales. Quicquid 
6 vero in hac longissima peregrinatione decoris, quic-
7 quid humanitatis, & amplitudinis nobis est omnium
8 fere populorum, ac principum concessu impertitum, ti-
9 bi gratulamur, tibique vni acceptum referimus. Sed gau-
10 des tandem proculdubio, Pater amantissime, quattuor 
11 his filijs foelicissime receptis; atque ita gaudes, ut hanc ex a
12 nimo tuo exundanti laetitiam nec possis dissimulare, 
13 si velis; nec velis, si possis. Facit hoc amor eximius erga 
14 nos tuus, qui quo magis antea de aduentu, ac succes-
15 su nostrarum rerum incertus cruciabatur, eo nunc iu
16 cundius in nobis, post difficillimam, ac periculosam na
17 uigationem, foeliciter recuperandis aduentu optatissi
18 mo gestit, ac triumphat. Molestum admodum nob-
19 is fuit iam iam tuo suavissimo conspectu perfrui expe-
20 ctantibus, varijs casibus impediri, saepe saepius in tan-
21 tis laboribus, ac periculis versari; morti exponi; deni-
22 que in ipso Mosanbicho hyberna agere: sed iucundius, 
23 ac vtilius fuit, Deique prouidentia tanquam praeclarum 
24 munus nobis concessum, experimento ediscere, quan
25 tos labores, ac molestias perferant quantaque mortis 
26 pericula in longissima nauigatione subeant ij Societa / tis

Nunc igitur, quia jam ad te revertimur, navigatione absoluta, hilares (ut par est) & gratulabundi adsumus: atque ego unus reliquorum nomine quam maximo fieri potest animi affectu tibi pro immortali beneficio gratias ago, & habeo immortales. Quicquid vero in hac longissima peregrinatione decoris, quicquid humanitatis, & amplitudinis nobis est omnium fere populorum, ac principum concessu impertitum, tibi gratulamur, tibique uni acceptum referimus. Sed gaudes tandem proculdubio, Pater amantissime, quattuor his filiis foelicissime receptis; atque ita gaudes, ut hanc ex animo tuo exundanti laetitiam nec possis dissimulare, si velis, nec velis, si possis. Facit hoc amor eximius erga nos tuus, qui quo magis antea de adventu, ac successu nostrarum rerum incertus cruciabatur, eo nunc jucundius in nobis, post difficillimam, ac periculosam navigationem, foeliciter recuperandis adventu optatissimo gestit, ac triumphat. Molestum nobis fuit jam jam tuo suavissimo conspectu perfrui expectantibus, variis casibus impediri, saepe saepius in tantis laboribus, ac periculis versari, morti exponi, denique in ipso Mosanbicho hyberna agere: sed jucundius, ac utilius fuit, Deique providentia tanquam praeclarum munus nobis concessum, experimento ediscere, quantos labores, ac molestias perferant, quantaque mortis pericula in longissima navigatione subeant ii Societatis

proculdubio = procul dubio
foelicissime = felicissime
foeliciter = feliciter
hyberna = hiberna

前へp1 次へp3

2 件のコメント:

  1. Videtur in ultima transcriptione sive paragrapho exscripta esse unum "velis" plus quam esse debet: "ne possis dissimulare, si velis, nec velis si possis." scribendum videtur potius quam "nec velis si possis velis." Sed hoc non dico ut opus dignum et iucundum improbam, sed potius quo certiorem te faciam me opere adeo delectari ut totam rem diligentissime legam :)

    返信削除
  2. Gratias tibi maximas ago! Animadverti in prima transcriptione errorem exstare eumque sine mora correxi. Tamen in ultima ob incuriam eum reliqui.
    Mihi iterum paginas omnes caute inspicere debeat, ut errores ejudem generis inveniam!

    返信削除