2013年6月29日土曜日

天正遣欧少年使節ローマ入城 7 De celebri vrbis Romae ingressu



simum ornauerint, auxerint, illustrauerint, nominum suorum memo
riam posteris relinquentes: mirum est, in quantam magnitudinem o-
pus illud vetustissimum excreuit, qualemque sui instaurationem in-
crementumque prae se ferat. Quapropter vix numerari possunt eius pe
ristylia, pergulae, atria, triclinia, cubicula, aliaque infinita prope receptacu
la, quorum quam magnus sit numerus, vel ex eo colligi potest, quod
intra hoc palatium mille, & septingenti camini, fumique vaporaria nume
rentur. Cum hac autem operis magnitudine pretium artificumque
summopere certat. Nullum est enim operis genus, siue anaglyphicum,
siue vermiculatum, siue quoduis aliud antiquum, quod in huius palatij
pauimento, parietibus, & laquearibus non reperiatur. Omnia namque
auro, coloribus, figuris, imaginibus ita sunt distincta, vt merito specta
culum illud omnium totius orbis terrarum optimum iudicari debeat,
in quo omnes tam Romani, quam externi homines amplissimam ha-
bent animos oculosque pascendi materiam. Nec vero in hoc perfectissi
mo aedificio desideratur ulla hortorum pomariorumve amoenitas, nul
la fontium, fistularum, stagnorumque iucunditas, nulla viuariorum
voluptas. Quaecumque enim ad artem, amoenitatem, voluptatemque per
tinentia in caeteris alijs celeberrimis villis commemoratis reperiuntur,
ea omnia in hoc solo summi pontificis palatio, velut in aedificiorum
omnium ornatissimo capite artificiosius, cumulatiusque continentur.
Est autem tanta huius operis capacitas, & amplitudo, vt fere omnes
scalae, quibus totius palatij penetralia adeuntur, equis percurri possint.
Vt vero aliqua huius operis domicilia peculiarius enumerem, in eo est
celeberrimum illud conclaue, in quod, summo pontifice ex hac vita
ad meliorem excedente, cardinales omnes conueniunt, ad alium su
premum praesulem in demortui locum sufficiendum. Ibidem sunt a-
tria quaedam amplissima, in quibus cardinalium conuentus, siue publi
ci, siue priuati, summo pontifice conuocante, haberi solent. Sunt autem
publici, quibus imperatis, regum, rerum publicarumque legati solenni
illius illustrissimi concessus applausu excepi consuescunt: priuati vero,
in quibus summus pontifex ipsos cardinales in consilium de rebus gra
uissimis, & ad commune bonum Christianae reipublicae pertinenti
bus frequenter adhibet. Sunt denique in eodem palatio duo quaedam
summi pontificis sacella, quae non mediocria templa dici possunt /in qui


ornaverint, auxerint, illustraverint, nominum suorum memoriam posteris relinquentes: mirum est, in quantam magnitudinem opus illud vetustissimum excrevit, qualemque sui instaurationem incrementumque prae se ferat. Quapropter vix numerari possunt ejus peristylia, pergulae, atria, triclinia, cubicula, aliaque infinita prope receptacula, quorum quam magnus sit numerus, vel ex eo colligi potest, quod intra hoc palatium mille, & septingenti camini, fumique vaporaria numerentur. Cum hac autem operis magnitudine pretium artificumque summopere certat. Nullum est enim operis genus, sive anaglyphicum, sive vermiculatum, sive quodvis aliud antiquum, quod in hujus palatii pavimento, parietibus, & laquearibus non reperiatur. Omnia namque auro, coloribus, figuris, imaginibus ita sunt distincta, ut merito spectaculum illud omnium totius orbis terrarum optimum judicari debeat, in quo omnes tam Romani, quam externi homines amplissimam habent animos oculosque pascendi materiam. Nec vero in hoc perfectissimo aedificio desideratur ulla hortorum pomariorumve amoenitas, nulla fontium, fistularum, stagnorumque iucunditas, nulla vivariorum voluptas. Quaecunque enim ad artem, amonitatem, voluptatemque pertinentia in caeteris aliis celeberrimis villis commemoratis reperiuntur, ea omnia in hoc solo summi pontificis palatio, velut in aedificiorum omnium ornatissimo capite artificiosius, cumulatiusque continentur. Est autem tanta hujus operis capacitas, & amplitudo, ut fere omnes scalae, quibus totius palatii penetralia adeuntur, equis percurri possint. Ut vero aliqua huius operis domicilia peculiarius enumerem, in eo est celeberrimum illud conclave, in quod, summo pontifice ex hac vita ad meliorem excedente, cardinales omnes conveniunt, ad alium supremum praesulem in demortui locum sufficiendum. Ibidem sunt atria quaedam amplissima, in quibus cardinalium conventus, sive publici, sive privati, summo pontifice convocante, haberi solent. Sunt autem publici, quibus imperatis, regum, rerum publicarumque legati solenni illius illustrissimi concessus applausu excepi consuescunt: privati vero, in quibus summus pontifex ipsos cardinales in consilium de rebus gravissimis, & ad commune bonum Christianae reipublicae pertinentibus frequenter adhibet. Sunt denique in eodem palatio duo quaedam summi pontificis sacella, quae non mediocria templa dici possunt, in

 Quaecunque= Quaecumque
solenni=solemni

0 件のコメント:

コメントを投稿