2013年7月8日月曜日

天正遣欧少年使節ピサ&フィレンツェ滞在4De rebus Pisis, & Florentiae notatis


illa deinde nostrum Mancium, Mancius quandam aliam nobilem foe
minam, haec deinde foemina me socium delegit. LEO. Credo equi-
dem, istius exercitationis insolentiam non parum vobis pudoris pe-
perisse, praesertim coram exercitatissimis, & peritissimis viris. MANCI-
VS. Me pudor hinc propter illius actionis inscitiam, inde vero nati-
uus quidem timor ob tantae foeminae reuerentiam, nobiliumque frequen-
tiam, satis, superque perturbarunt. Verum audendum mihi fuit in eo
publico opere, & vires spiritusque sumendi, ne prorsus inurbanus vide
rer: nec parum contulit aliqua Europae saltationis cum nostra similitu
do. MARTIVS. Mancius, Michael, qui primi certamen illud inierunt,
nos subsequentes aliqua ex parte pudore leuassent, nisi Iulianus pos-
tremus omnium sociam delecturus, in quandam annosam anum incidisset,
quam casu spectantem deligens, omnibus rusum mouit. IVLIANVS. Quid
si consulto feci? vt vetulae illius pudore meus quodam modo tegeretur,
& spectantium risum a me parum exercitato, in illam minus saltationi
aptam transferrem. LINVS. Non inurbaniter profecto fecisti, vt illa
ruboris tui esset particeps, dum spectatores hinc puerum, qualis tunc
eras, illinc vero foeminam annis onustam contemplarentur. MICHA-
EL. Ita sane accidit. Sed vlterius ad alia properemus. Sequentibus die-
bus vidimus in ea vrbe nonnulla spectatu dignissima, praesertim tem-
plum maximum miris sumptibus aedificatum, deinde conuentum eo
rum, qui Diui Stephani equites appellantur. Quorum institutum vt
melius intelligatis, sciendum est, in Europa, prudentissimo regum, ac
principum consilio institutas esse quasdam familias equitum, rei mi-
litari dedicatas, instar earum, quae diuino cultui sunt deditae. Harum fa-
miliarum equites magna ex parte crucis signum varijs coloribus distin-
ctum in pectore gestant: & alij quidem caelibem vitam agunt, alij
vero, etsi matrimonio iuncti, ordinis tamen sui varias normas obseruant,
semper ad bellum paratissimi. Et quoniam huiusmodi insignia hono
rifica admodum sunt, & quaestuosa, nempe quibus multorum aureo
rum millium vectigalia sunt adiuncta, nobilissimi quique viri ad ea
consequenda aspirant. Et ea de causa in bellicis rebus diuturno tempo
re strenue se exercent. His militaribus familijs praesunt, vel ipsimet
reges, vel Europei alij dynastae, qui magistri horum ordinum appellan-
tur. & insignem dignitatis locum obtinent. Vt ergo redeamus ad fa-/miliam  


illa deinde nostrum Mancium, Mancius quandam aliam nobilem foeminam, haec deinde foemina me socium delegit. LEO. Credo equidem, istius exercitationis insolentiam non parum vobis pudoris peperisse, praesertim coram exercitatissimis, & peritissimis viris. MANCIUS. Me pudor hinc propter illius actionis inscitiam, inde vero nativus quidem timor ob tantae foeminae reverentiam, nobiliumque frequentiam, satis, superque perturbarunt. Verum audendum mihi fuit in eo publico opere, & vires spiritusque sumendi, ne prorsus inurbanus viderer: nec parum contulit aliqua Europae saltationis cum nostra similitudo. MARTIUS. Mancius, Michael, qui primi certamen illud inierunt, nos subsequentes aliqua ex parte pudore levassent, nisi Julianus postremus omnium sociam delecturus, in quandam annosam anum incidisset, quam casu spectantem deligens, omnibus rusum movit. JULIANUS. Quid si consulto feci? ut vetulae illius pudore meus quodam modo tegeretur, & spectantium risum a me parum exercitato, in illam minus saltationi aptam transferrem. LINUS. Non inurbaniter profecto fecisti, ut illa ruboris tui esset particeps, dum spectatores hinc puerum, qualis tunc eras, illinc vero foeminam annis onustam contemplarentur. MICHAEL. Ita sane accidit. Sed ulterius ad alia properemus. Sequentibus diebus vidimus in ea urbe nonnulla spectatu dignissima, praesertim templum maximum miris sumptibus aedificatum, deinde conventum eorum, qui Divi Stephani equites appellantur. Quorum insititutum ut melius intelligatis, sciendum est, in Europa, prudentissimo regum, ac principum consilio institutas esse quasdam familias equitum, rei militari dedicatas, instar earum, quae divino cultui sunt deditae. Harum familiarum equites magna ex parte crucis signum variis coloribus distinctum in pectore gestant: & alii quidem caelibem vitam agunt, alii vero, etsi matrimonio juncti, ordinis tamen sui varias normas observant, semper ad bellum paratissimi. Et quoniam hujusmodi insignia honorifica admodum sunt, & quaestuosa, nempe quibus multorum aureorum millium vectigalia sunt adjuncta, nobilissimi quique viri ad ea consequenda aspirant. Et ea de causa in bellicis rebus diuturno tempore strenue se exercent. His militaribus familiis praesunt, vel ipsimet reges, vel Europei alii dynastae, qui magistri horum ordinum appellantur. & insignem dignitatis locum obtinent. Ut ergo redeamus ad

foemina = femina
millium = milium
Europei = Europaei

天正遣欧少年使節ピサ&フィレンツェ滞在3De rebus Pisis, & Florentiae notatis


coruscantis, & portum nautis hac tanta luce ostendentis, dicere incipiam,
de huius ducis in nos benignitate, qui per equitem ipsius familia
ad portum vsque uenientem prosperum aduentus nobis precatus, vt
ad vrbem Pisas, vbi tunc erat, contenderemus, vehementer efflagita
uit, Est autem haec etiam Hetruriae vrbs secunda post Metropolim, quae
Florentia dicitur. Postridie igitur Pisas rogatu ducis profecti, hora pran-
dij eo peruenimus, & a plurimis patritijs nobis obuiam prodeuntibus
excepti sumus, gubernatore primum vrbis, deinde Petro Medice du-
cis fratre nos beneuolentissime inuisentibus. Pomeridiano tempore
nos ipsum ducem adijmus, eius lecticis vecti, & nobilium satellitumque
ipsorum turba honorifice comitati: ille nos ad medias palatij scalas
cum fratre suo, & alijs optimatibus descendens perhumaniter exce-
pit, & perquam honorificis verbis de aduentu gratulatus, ad vxorem
illustrissimam principem, multis nobilissimis puellis circunstipatam
nos detulit. Fuit hic congressus tum cantus, & symphoniae suauitate,
tum etiam varijs colloquijs vltro, citroque habitis, & Iaponicarum
vestium hilari aspectu omnibus iucundissimus. Erat quidem nobis in ani
mo celeriter Romam petere, non potuimus tamen, saluo officio, eius
precibus obsistere, quibus adducti aliquot dies Pisis morati sumus.
Nec vero dies hi sine maxima animorum relaxatione sunt elapsi: nam   
semel a duce ad aucupium inuitati sumus: de quo recreandi animi  ge
nere quoniam superius egi, dicam solum, nos mirum in modum  fuisse oble
ctatos, accipitrum cum varijs auibus pugnam acerrimam, & praedam
non mediocrem ab illis reportatam intuentes. Redeuntes domum ad
solenne tripudium uocati sumus, ex quo mirum est, quantam accepe
rimus voluptatem. Induxit illud in suo palatio celebrandum ducis vxor,
eoque concurrerunt omnes nobilissimae puellae eiusdem familiae, vestibus
elegantissimis ornatae. Interfuit etiam dux ipse cum optimatum cater
ua, nosque in honorifica sede prope eum repositi: fuit mira illius celebris
saltationis varietas: nam postquam uiri cum foeminis grauiter, & ve-
nuste saltarunt, institutum est quoddam tripudij genus, quo vnus cho-
ragum agens, quam vult foeminam ad saltandum inuitat, illaque in the-
atro relicta, quem vult uirum ad tripudiandum inducit, atque ita perso-
narum uicissitudine saltationis fastidium uitatur. Primum igitur du-
cis frater tripudiationis autor, ducis vxorem ad tripudium uocauit./ illa


coruscantis, & portum nautis hac tanta luce ostendentis, dicere incipiam, de hujus ducis in nos benignitate, qui per equitem ipsius familia ad portum usque venientem prosperum adventus nobis precatus, ut ad urbem Pisas, ubi tunc erat, contenderemus, vehementer efflagitavit, Est autem haec etiam Hetruriae urbs secunda post Metropolim, quae Florentia dicitur. Postridie igitur Pisas rogatu ducis profecti, hora prandii eo pervenimus, & a plurimis patritiis nobis obviam prodeuntibus excepti sumus, gubernatore primum urbis, deinde Petro Medice ducis fratre nos benevolentissime invisentibus. Pomeridiano tempore nos ipsum ducem adiimus, ejus lecticis vecti, & nobilium satellitumque ipsorum turba honorifice comitati: ille nos ad medias palatii scalas cum fratre suo, & aliis optimatibus descendens perhumaniter excepit, & perquam honorificis verbis de adventu gratulatus, ad uxorem illustrissimam principem, multis nobilissimis puellis circunstipatam nos detulit. Fuit hic congressus tum cantus, & symphoniae suavitate, tum etiam variis colloquiis ultro, citroque habitis, & Iaponicarum vestium hilari aspectu omnibus jucundissimus. Erat quidem nobis in animo celeriter Romam petere, non potuimus tamen, saluo officio, ejus precibus obsistere, quibus adducti aliquot dies Pisis morati sumus. Nec vero dies hi sine maxima animorum relaxatione sunt elapsi: nam semel a duce ad aucupium invitati sumus: de quo recreandi animi genere quoniam superius egi, dicam solum, nos mirum in modum fuisse oblectatos, accipitrum cum variis avibus pugnam acerrimam, & praedam non mediocrem ab illis reportatam intuentes. Redeuntes domum ad solenne tripudium vocati sumus, ex quo mirum est, quantam acceperimus voluptatem. Induxit illud in suo palatio celebrandum ducis uxor, eoque concurrerunt omnes nobilissimae puellae ejusdem familiae, vestibus elegantissimis ornatae. Interfuit etiam dux ipse cum optimatum caterva, nosque in honorifica sede prope eum repositi: fuit mira illius celebris saltationis varietas: nam postquam viri cum foeminis graviter, & venuste saltarunt, institutum est quoddam tripudii genus, quo unus choragum agens, quam vult foeminam ad saltandum invitat, illaque in theatro relicta, quem vult virum ad tripudiandum inducit, atque ita personarum vicissitudine saltationis fastidium vitatur. Primum igitur ducis frater tripudiationis autor, ducis uxorem ad tripudium vocauit./ illa

circunstipatam = circumstipatam
solenne = sollemne
foeminis = feminis
autor = auctor   

天正遣欧少年使節ピサ&フィレンツェ滞在2De rebus Pisis, & Florentiae notatis


tumque Ligurinum appulimus. Nec vero sine peculiari Dei prouidentia,
uentos aduersos nobis fuisse credendum est: cum postea certissime co-
gnouerimus, nos, ea mora facta, e manibus Saracenorum piratarum eua-
sisse, qui transitum multis triremibus obsederant: quod, nisi uento reflan
te inpediti essemus, miserae seruitutis iugum nobis erat subeundum:
sed gratijs immortalibus Deo actis, iam nunc ad res Italiae proponen
das aggrediar: Italia igitur celeberrima est omnium Europae prouin-
ciarum in medio eius sita, & utroque mari Tusco. atque Adriatico fere
circuncincta: eam praecipue exornat Roma vrbis illustrissima, quae
olim imperij Romani caput fuit, & modo summorum pontifcum sedes
est stabilis: quam ob causam non solum ipsius Romani pontificis
in ea est amplissimus dominatus, verum etiam plerique dynastae,
in quorum iurisdictiones Italia diuisa est, summum pontificem, tan
quam verum dominum recognoscunt, & ei quotannis censum soluunt.
In eadem, praeter hos principes, & dynastas a me commemoratos, qui
suo iure viuunt, statumque maximi pontificis, & regnum Neapolitanum,
sunt tre liberae, atque immunes Respublicae Veneta scilicet, Genuen
sis, Lucensis: inter quas Veneta vetustate, & amplitudine excellens
est. Inter praecipuos igitur Italiae dynastas numerari debet dux Hetru
riae, ad cuius ditionem pertinet portus hic, quem tenuimus: qui meri-
to, propter iurisdictionis amplitudinem, vrbium, & oppidorum fre
quentiam, opum, & facultatum affluentiam, rex dici posset, quo no-
mine olim Hetruriae domini sunt appellati. Eius annua vectigalia qua-
drigenties sestertium superant: aerarium autem octies millies sester-
tium communi omnium sermone continere dicitur: quam pecuniae sum
mam vix vllus rex possidet, & ea de causa, si non rex, saltem magnus
dux dicitur. LINVS. Ex istius tantum ducis divitijs facile intelligimus,
quanta sit Europeorum regum amplitudo. MICHAEL. Ea sane vix
a vobis tam longe distantibus concipi potest, sed saltem tam multa-
rum rerum commemoratione aliqua ex parte illam assequemini. Vt igitur ad
portum redeam, in eo non parum opportunum habuimus diuersori-
um, magni ducis iussu nobis paratum. Et, vt ommitam aspectum aliqua
rum rerum in eodem portu, praesertim arcis munitissimae, & cuiusdam
admirabilis aeneae lampadis collocatae in altissima turri, quae in mari
constructa est, triginta ellychinijs nocturno tempore longe, lateque / corus


tumque Ligurinum appulimus. Nec vero sine peculiari Dei prouidentia, ventos adversos nobis fuisse credendum est: cum postea certissime cognoverimus, nos, ea mora facta, e manibus Saracenorum piratarum evasisse, qui transitum multis triremibus obsederant: quod, nisi vento reflante inpediti essemus, miserae seruitutis jugum nobis erat subeundum: sed gratiis immortalibus Deo actis, iam nunc ad res Italiae proponendas aggrediar: Italia igitur celeberrima est omnium Europae provinciarum in medio ejus sita, & utroque mari Tusco. atque Adriatico fere circuncincta: eam praecipue exornat Roma urbis illustrissima, quae olim imperii Romani caput fuit, & modo summorum pontifcum sedes est stabilis: quam ob causam non solum ipsius Romani pontificis in ea est amplissimus dominatus, verum etiam plerique dynastae, in quorum jurisdictiones Italia divisa est, summum pontificem, tanquam verum dominum recognoscunt, & ei quotannis censum solvunt. In eadem, praeter hos principes, & dynastas a me commemoratos, qui suo jure vivunt, statumque maximi pontificis, & regnum Neapolitanum, sunt tre liberae, atque immunes Respublicae Veneta scilicet, Genuensis, Lucensis: inter quas Veneta vetustate, & amplitudine excellens est. Inter praecipuos igitur Italiae dynastas numerari debet dux Hetruriae, ad cujus ditionem pertinet portus hic, quem tenuimus: qui merito, propter jurisdictionis amplitudinem, urbium, & oppidorum frequentiam, opum, & facultatum affluentiam, rex dici posset, quo nomine olim Hetruriae domini sunt appellati. Ejus annua vectigalia quadrigenties sestertium superant: aerarium autem octies millies sestertium communi omnium sermone continere dicitur: quam pecuniae summam vix ullus rex possidet, & ea de causa, si non rex, saltem magnus dux dicitur. LINUS. Ex istius tantum ducis divitiis facile intelligimus, quanta sit Europeorum regum amplitudo. MICHAEL. Ea sane vix a vobis tam longe distantibus concipi potest, sed saltem tam multarum rerum commemoratione aliqua ex parte illam assequemini. Ut igitur ad
portum redeam, in eo non parum opportunum habuimus diversorium, magni ducis jussu nobis paratum. Et, ut ommitam aspectum aliquarum rerum in eodem portu, praesertim arcis munitissimae, & cujusdam admirabilis aeneae lampadis collocatae in altissima turri, quae in mari constructa est, triginta ellychiniis nocturno tempore longe, lateque / corus

circuncincta=circumcincta

天正遣欧少年使節ピサ&フィレンツェ滞在1De rebus Pisis, & Florentiae notatis

天正遣欧少年使節に関する資料として重要なものに、1590年にマカオで出版された『天正遣欧使節記』(原題は"De missione legatorum Iaponensium ad Romanam curiam, rebusq; in Europa, ac toto itinere animaduersis dialogus... ")というラテン語の書籍があります。これは、日本人少年らが長期に及ぶ旅行中に見聞きしたことを、彼らの日記を基にヴァリニャーノがまずスペイン語で対話形式にまとめ、さらにそれをサンデがラテン語に翻訳したものだそうです。400ページを越える大著ですが、このなかから第20話、すなわちスペインからイタリアへの航海、ピサ、フィレンツェでの滞在等を取り上げた部分を、リスボンのポルトガル国立図書館所蔵本に基づき、以下に入力しました。舞踏会の記述が出てくることでも有名な部分です。改行やつづりを原文になるだけ沿うようにしたバージョンと読みやすいように改めたバージョンの2種類を作成しました。本書出版のいきさつに関しては、上智大のラウレスキリシタン文庫DBに詳しい解説があります。



De nauigatione ab Hispania in Italiam,
& aditu ad magnum Hetruriae ducem,
requsque Pisis, & Florentiae notatis.
Colloquium vigesimum.
Linvs.

Ardentiori solito studio hodie conuenimus, vt te de na
uigatione in Italiam, & ad eam prouinciam appulsu
dicentem audiamus, propter eius celebre nomen toties
a te commendatum. Michael. Non iane profecto est
illud studium, nec frustra collocatum esse intelligetis,
cum Italiae res vobis a me commemoratae penitus innotu
erint. Alicanto igitur profecti post quatuordecim dies, decimo quarto
Calendas Februarij oram soluimus, sed reflante uento in eundem portum
bis regressi, septimo idus Februarij rursus vela dedimus: et post ali-
quot dies, cum vndis, uentisque aduersis pugnantes, demum ad Bale-
ares insulas delati sumus, & in altera earum nomine Maiorca portum
vrbis Alcudiae tenuimus: eius gubernator certior de nostro aduentu
factus nos inuisit, & dominico die e naui descendentes, vt sacro inte-
ressemus cum quadringentis sclopo vtentibus militibus nos comitatus
est, & ingressum vrbis sclopis, & tormentis bellicis celebrari iussit, de
nique ad nauem redeuntes prosecutus est. Hoc nuntio accepto, alte-
rius mediterraneae vrbis, quae metropolis est, magistratus nos per e-
quites inuiserunt, quatuorque Societatis patres ex collegio ibidem sito
nos conuenerunt, multa esculenta, & poculenta leuandi taedij gratia
secum afferentes. Est ea insula non infimae magnitudinis, nempe quae vl
tra illas duas vrbes, triginta, & eo plura oppida contineat, praeter pa-
gos castellaque minora: quo fit, vt apud nostros non mediocre regnum
censeri posset. Eo portu solutam nauem undecimo Calendas Martij,
nauigatione coniecta, ipsis Martijs optatam Italiam, portum/que


De nauvigatione ab Hispania in Italiam,
& aditu ad magnum Hetruriae ducem,
requsque Pisis, & Florentiae notatis.
Colloquium vigesimum.
Linvs.

Ardentiori solito studio hodie convenimus vt te de navigatione in Italiam, & ad eam provinciam appulsu dicentem audiamus, propter ejus celebre nomen toties a te commendatum. Michael. Non iane profecto est illud studium, nec frustra collocatum esse intelligetis, cum Italiae res vobis a me commemoratae penitus innotuerint. Alicanto igitur profecti post quatuordecim dies, decimo quarto Calendas Februarii oram soluimus, sed reflante vento in eundem portum bis regressi, septimo idus Februarii rursus vela dedimus: et post aliquot dies, cum undis, ventisque adversis pugnantes, demum ad Baleares insulas delati sumus, & in altera earum nomine Majorca portum urbis Alcudiae tenuimus: ejus gubernator de nostro adventu certior factus nos invisit, & dominico die e navi descendentes, ut sacro interessemus cum quadringentis sclopo utentibus militibus nos comitatus est, & ingressum urbis sclopis, & tormentis bellicis celebrari jussit, denique ad navem redeuntes prosecutus est. Hoc nuntio accepto, alterius mediterraneae urbis, quae metropolis est, magistratus nos per equites inviserunt, quatuorque Societatis patres ex collegio ibidem sito nos convenerunt, multa esculenta, & poculenta levandi taedii gratia secum afferentes. Est ea insula non infimae magnitudinis, nempe quae ultra illas duas urbes, triginta, & eo plura oppida contineat, praeter pagos castellaque minora: quo fit, ut apud nostros non mediocre regnum censeri posset. Eo portu solutam navem undecimo Calendas Martii, navigatione conjecta, ipsis Martiis optatam Italiam, portumque

2013年6月29日土曜日

天正遣欧少年使節ローマ入城 10 De celebri vrbis Romae ingressu


gnificentiam ex quodam alio minore a sanctissimo pontifice Gregorio
13. extructo colligi posse, quod infra adytum templi situm trecentis fere
aureorum millibus stetit: satis sit ergo dicere, etsi in Europa sunt multa
magnificentissima aedificia, de quibus in his colloquijs actum est, ageturque
vlterius, haec tamen duo, sacri videlicet palatij, templique Diui Petri in-
ter omnia primo loco esse numeranda. LEO. Romanarum rerum, quas
hactenus commemorasti, praeter caeteras omnes, praestantia non potuit
audientes nos non obstupefacere: cum hac tamen insolita admiratio
ne perseuerat ardens quaedam auiditas, plura ex te de Romanis rebus
audiendi, quibus videlicet modis conuentus illi cardinalium habean
tur, ad summum pontificem deligendum, quo applausu, populique celebri-
tate nouus pontifex primo renuncietur, quibus ritibus, caeremonijs
que solenne sacrum faciat, quibus sanctorum reliquijs charissima illa
vrbs nobilitetur: quae omnia video nouos congressus, nouaque colloquia
requirere: satis enim, superque te in primo vrbis Romae ingressu, sacrique
palatij, & Diui Petri templi descriptione laborasse iudico. MICHAEL.
Libenter omnia in posterum praestabo, te praesertim alterna quietis rationem
habente, vestrisque animis tam multarum rerum narratione nequaquam satiatis.


magnificentiam ex quodam alio minore a sanctissimo pontifice Gregorio 13. extructo colligi posse, quod infra adytum templi situm trecentis fere aureorum millibus stetit: satis sit ergo dicere, etsi in Europa sunt multa magnificentissima aedificia, de quibus in his colloquiis actum est, ageturque ulterius, haec tamen duo, sacri videlicet palatii, templique Divi Petri inter omnia primo loco esse numeranda. LEO. Romanarum rerum, quas hactenus commemorasti, praeter caeteras omnes, praestantia non potuit audientes nos non obstupefacere: cum hac tamen insolita admiratione perseverat ardens quaedam auiditas, plura ex te de Romanis rebus audiendi, quibus videlicet modis conventus illi cardinalium habeantur, ad summum pontificem deligendum, quo applausu, populique celebritate novus pontifex primo renuncietur, quibus ritibus, caeremoniisque solenne sacrum faciat, quibus sanctorum reliquijs charissima illa urbs nobilitetur: quae omnia video novos congressus, novaque colloquia requirere: satis enim, superque te in primo urbis Romae ingressu, sacrique palatii, & Divi Petri templi descriptione laborasse judico. MICHAEL. Libenter omnia in posterum praestabo, te praesertim alterna quietis rationem habente, vestrisque animis tam multarum rerum narratione nequaquam satiatis.

millibus= milibus
renuncietur = renuntietur

天正遣欧少年使節ローマ入城 9 De celebri vrbis Romae ingressu


rerum copia, religionisque sanctitate superante, ante oculos veluti reprae
sentari. Quidquid ergo amplum est, quidquid sumptuose, & affabre
factum, quidquid artificiose elaboratum, quidquid denique humano
ingenio hactenus inuestigatum, in eius templi opere contineri, pro con
perto habendum est: & quoniam ex pretio solet excellentia operis, prae
sertim absentium animis concipi: illud tale est, vt ei fabricae non solum
amplissimi annui reditus iam a multis seculis sint attributi: verum etiam
pontificijs diplomatis promulgatis, eleemosynae nunc ducentorum,
interdum tercentorum millium aureorum per vniuersam Europam sae-
pissime corrogatae: imo & ab Christianis regibus ex regio aerario
ingentes fuerint expensae factae: quo fit, vt, iam octogesimus an-
nus a primis iactis fundamentis sit elapsus, nec adhuc opus sit ad me-
diam sui partem perductum, sestertium ter millies fuerit iam con
sumptus, quae summa septem vulgares milliones nummorum aureorum
cum dimidio continet: vnde templi incredibilis magnificentia liquido
constat. Nolo igitur in pelagus singulorum rerum describendarum in-
uehi, vobis templi huius inexplicabilis formam animo effingendam re-
linquens: solumque dicam, in tribus tantum huius templi sacellis, & ea
parte, quae adytum dicitur, octoginta fere annos esse consumptos. Singula
autem tam ampla sunt, vt non mediocria templa iudicari possint: eo
vero artificio, ac pretio, vt haec nunc temporis diuturnitate, quibus sump
tuosissime fabricata sunt, magnopere contendant. Non possum me con
tinere, quin aliquid dicam de adyti altissimo fastigio, quod vulgo cup-
pulam vocant, quod quidem cum sit rotundum, ita est amplum, et in
eam altitudinem ductum, vt, quo ingenio suprema manus illi imponi
possit, vix excogitari queat. Haec vero tam sublimis altitudo, mirum est,
quibus fundamentis nitatur, quibusque parietibus fulciatur, qui quidem
ita sunt ampli, vt per mediam eorum latitudinem scalae ad summum
prope fastigium pertingentes, & duo oneraria iumenta capientes, sint
confectae, quibus, iumentis quidquid portari potest, ad fastigij fere api
cem perducitur: reliqua vero grauiora onera artificiosissimo quodam
tympano vnius tantum equi viribus circunducto, vel alio instrumento
a duobus solum hominibus circunvoluto, in editissimam illam altitu-
dinem summa facilitate euehuntur. Obruor materiae magnitudine,
nec plura dicere audeo, tantum addam, sacellorum illorum trium ma/gnifi


rerum copia, religionisque sanctitate superante, ante oculos veluti repraesentari. Quidquid ergo amplum est, quidquid sumptuose, & affabre factum, quidquid artificiose elaboratum, quidquid denique humano ingenio hactenus investigatum, in ejus templi opere contineri, pro conperto habendum est: & quoniam ex pretio solet excellentia operis, praesertim absentium animis concipi: illud tale est, ut ei fabricae non solum amplissimi annui reditus iam a multis seculis sint attributi: verum etiam pontificiis diplomatis promulgatis, eleemosynae nunc ducentorum, interdum tercentorum millium aureorum per universam Europam saepissime corrogatae: imo & ab Christianis regibus ex regio aerario ingentes fuerint expensae factae: quo fit, ut, jam octogesimus annus a primis jactis fundamentis sit elapsus, nec adhuc opus sit ad mediam sui partem perductum, sestertium ter millies fuerit iam consumptus, quae summa septem vulgares milliones nummorum aureorum cum dimidio continet: unde templi incredibilis magnificentia liquido constat. Nolo igitur in pelagus singulorum rerum describendarum invehi, vobis templi hujus inexplicabilis formam animo effingendam relinquens: solumque dicam, in tribus tantum hujus templi sacellis, & ea parte, quae adytum dicitur, octoginta fere annos esse consumptos. Singula autem tam ampla sunt, ut non mediocria templa iudicari possint: eo vero artificio, ac pretio, ut haec nunc temporis diuturnitate, quibus sumptuosissime fabricata sunt, magnopere contendant. Non possum me continere, quin aliquid dicam de adyti altissimo fastigio, quod vulgo cuppulam vocant, quod quidem cum sit rotundum, ita est amplum, et in eam altitudinem ductum, ut, quo ingenio suprema manus illi imponi possit, vix excogitari queat. Haec vero tam sublimis altitudo, mirum est, quibus fundamentis nitatur, quibusque parietibus fulciatur, qui quidem ita sunt ampli, ut per mediam eorum latitudinem scalae ad summum prope fastigium pertingentes, & duo oneraria jumenta capientes, sint confectae, quibus, jumentis quidquid portari potest, ad fastigii fere apicem perducitur: reliqua vero graviora onera artificiosissimo quodam tympano unius tantum equi viribus circunducto, vel alio instrumento a duobus solum hominibus circunvoluto, in editissimam illam altitudinem summa facilitate evehuntur. Obruor materiae magnitudine, nec plura dicere audeo, tantum addam, sacellorum illorum trium

millium=milium
circunducto=circumducto
circunvoluto=circumvoluto

天正遣欧少年使節ローマ入城 8 De celebri vrbis Romae ingressu


quibus summus pontifex, statis diebus, illustrissimis omnibus cardinali
bus assistentibus, diuinae rei interesse solet: vt interim omittam festos
quosdam dies, quibus in templo Diui Petri, vel in alijs sacrum solenne fa
cit. Inter utrumque vero sacellum, celeberrimum illud atrium interijci
tur, quod regium dici solet, quod in eo reges ad maximum pontificem re
uerentiae causa venientes, vel legati ab ipsis missi celeberrimo
tum tam sacrorum, quam profanorum conuentu a Romano pontifice
excipiantur: quod quidem omnibus, quae in artificioso opere requiri pos
sunt, caetera huius palatij tecta, imo, & quaecunque alia longe, mul-
tumque superat. Huius atrii parietes quadratis quibusdam pretiosorum
discolorum lapidum, qui miro artificio sunt coargumentati, inferiori sui par
te nituntur: superior vero facies artificiosissimis emblematis, auro circun
tectis vestitur: quibus variae historiae, figuraeque affabre expresssae spectantur:
denique laqueria concamerata ijsdem auri colorum, figurarumque orna
mentis decorantur, aspectumque iucundissimum oculis intuentium prae
bent. In hoc atrio honoris causa a summo pontifice publica omnium
gratulatione, & laetitia excepti sumus cum primum ipsum nomine
regum, principumque Iaponicorum conuenimus. MANCIUS. In lu-
brico te Michael versari video, cum pontificij illius, in primisque augu-
sti palatii amplitudinem, artificium, spatium, pretiumque oratio
ne contendis exprimere: satius ergo superiora attigissem reliqua au
dientium iudicijs sensibusque relinquere. MICHAEL. Merito charissi
me Manci opem mihi laboranti tulisti, dum naufragium veluti refor
midans, tanquam in mari immerso, mea veheretur oratio, sed a-
lios non minus periculosos scopulos ego vereor, dum video, de omni-
um celebratissimo templo, quod Romae Diuo Petro dicatum est, me
esse acturum. Sed consilium tuum secutus, orationis vela contraham,
securioremque littoris oram legens, digitos tantum in eum locum inten
dam, in quem ingredi mea trepidat oratio: liceat mihi hoc exor
diolo vti, de magnificentissima illius templi, nunquam satis laudan
da fabrica dicturo. Scire igitur velim vos auscultatores charissimi, quem
admodum Roma vrbs totius Christianae religionis caput est, & sa
crum domicilium, vnde in dubijs, varijsque euentibus responsa velut
quaedam oracula petuntur, nunc etiam rei huius veritatem externo illo
signo, hoc est sanctissimo templo, caetera omnia amplitudine sacrarum / rerum


quibus summus pontifex, statis diebus, illustrissimis omnibus cardinalibus assistentibus, diuinae rei interesse solet: vt interim omittam festos quosdam dies, quibus in templo Diui Petri, vel in alijs sacrum solenne facit. Inter utrumque vero sacellum, celeberrimum illud atrium interijcitur, quod regium dici solet, quod in eo reges ad maximum pontificem reuerentiae causa venientes, vel legati ab ipsis missi celeberrimo tum tam sacrorum, quam profanorum conuentu a Romano pontifice excipiantur: quod quidem omnibus, quae in artificioso opere requiri possunt, caetera huius palatij tecta, imo, & quaecunque alia longe, multumque superat. Huius atrii parietes quadratis quibusdam pretiosorum discolorum lapidum, qui miro artificio sunt coargumentati, inferiori sui parte nituntur: superior vero facies artificiosissimis emblematis, auro circun tectis vestitur: quibus variae historiae, figuraeque affabre expresssae spectantur: denique laqueria concamerata ijsdem auri colorum, figurarumque ornamentis decorantur, aspectumque iucundissimum oculis intuentium praebent. In hoc atrio honoris causa a summo pontifice publica omnium gratulatione, & laetitia excepti sumus cum primum ipsum nomine regum, principumque Iaponicorum conuenimus. MANCIUS. In lubrico te Michael versari video, cum pontificij illius, in primisque augusti palatii amplitudinem, artificium, spatium, pretiumque oratione contendis exprimere: satius ergo superiora attigissem reliqua audientium iudicijs sensibusque relinquere. MICHAEL. Merito charissime Manci opem mihi laboranti tulisti, dum naufragium veluti reformidans, tanquam in mari immerso, mea veheretur oratio, sed alios non minus periculosos scopulos ego vereor, dum video, de omnium celebratissimo templo, quod Romae Diuo Petro dicatum est, me esse acturum. Sed consilium tuum secutus, orationis vela contraham, securioremque littoris oram legens, digitos tantum in eum locum intendam, in quem ingredi mea trepidat oratio: liceat mihi hoc exordiolo vti, de magnificentissima illius templi, nunquam satis laudanda fabrica dicturo. Scire igitur velim vos auscultatores charissimi, quemadmodum Roma vrbs totius Christianae religionis caput est, & sacrum domicilium, vnde in dubijs, varijsque euentibus responsa velut quaedam oracula petuntur, nunc etiam rei huius veritatem externo illo signo, hoc est sanctissimo templo, caetera omnia amplitudine sacrarum